|
PROPHETIA IOEL
1 1 Verbum Domini, quod factum est ad loel filium
Phatuel. 2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes
habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris aut in
diebus patrum vestrorum. 3 Super hoc filiis vestris narrate, et
filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. 4
Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit
bruchus, et residuum bruchi comedit gryllus. 5 Expergiscimini,
ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter
mustum, quoniam periit ab ore vestro. 6 Gens enim ascendit super
terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes
leonis, et molares leaenae sunt ei. 7 Posuit vineam meam in
desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et
proiecit, albi facti sunt rami eius. 8 Plange, quasi virgo accincta
sacco super virum pubertatis suae. 9 Periit oblatio et libatio de
domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini. 10 Depopulata
est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit
mustum, elanguit oleum. 11 Confundemini, agricolae, ululate,
vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri. 12
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et
malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis
hominum. 13 Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri
altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam
interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio. 14 Sanctificate
ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores
terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: 15 Heu
diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente
veniet. 16 Numquid non coram oculis vestris alimenta
perierunt, de domo Dei nostri laetitia et exsultatio?. 17
Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt
horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum. 18
Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est
pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt. 19 Ad te, Domine,
clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma
succendit omnia ligna agri. 20 Sed et bestiae agri suspirant ad
te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis
devoravit pascua deserti.
2 1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto
meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies
Domini, quia prope est. 2 Dies tenebrarum et caliginis, dies
nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus
et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non
erit usque in annos generationis et generationis. 3 Ante faciem eius
ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra
coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat
eum. 4 Quasi aspectus equorum aspectus eorum, et quasi equites sic
current. 5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium
exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut
populus fortis praeparatus ad proelium. 6 A facie eius cruciabuntur
populi, omnes vultus candentes. 7 Sicut fortes currunt, quasi
viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis
graditur, et non declinant a semitis suis. 8 Unusquisque fratrem
suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela
prorumpunt sine intermissione. 9 Urbem ingrediuntur, in murum
discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi
fur. 10 A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et
luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. 11 Et
Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt
nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim
dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? 12 Nunc
ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in
ieiunio et in fletu et in planctu; 13 et scindite corda vestra et non
vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia
benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et
placabilis super malitia . 14 Quis scit, si convertatur et
ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et
libationem Domino Deo vestro? 15 Canite tuba in
Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum; congregate populum,
sanctificate conventum, coadunate senes, 16 congregate parvulos et
sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de
thalamo suo. 17 Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes
ministri Domini et dicant: Parce, Domine, populo tuo et ne des
hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes . Quare
dicent in populis: Ubi est Deus eorum ? 18 Zelatus est Dominus
terram suam et pepercit populo suo. 19 Et respondit Dominus et dixit
populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et
oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in
gentibus. 20 Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a
vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius
contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et
ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus
est. 21 Noli timere, terra; exsulta et laetare, quoniam magna
Dominus operatus est. 22 Nolite timere, animalia regionis, quia
germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum
suum, ficus et vinea dederunt divitias suas. 23 Et, filii Sion,
exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit
vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem
matutinum et serotinum sicut prius. 24 Et implebuntur areae
frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo; 25 et reddam
vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et
eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos. 26 Et comedetis
vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui
mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in
sempiternum. 27 Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego
Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus
meus in aeternum .
3 1 Et erit post haec: effundam spiritum meum super
omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes
vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt; 2 sed
et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum
meum. 3 Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et
columnas fumi; 4 sol convertetur in tenebras, et luna in
sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. 5 Et
erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in
monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in
residuis, quos Dominus vocaverit.
4 1 Quia ecce in diebus illis et in tempore illo, cum
convertero sortem Iudae et Ierusalem, 2 congregabo omnes
gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis
ibi super populo meo et hereditate mea Israel, quos disperserunt in
nationibus, et terram meam diviserunt. 3 Et super populum meum
miserunt sortem; et dederunt puerum pro meretrice et puellam
vendiderunt pro vino, ut biberent. 4 Verum quid vobis et mihi, Tyrus et
Sidon et omnes termini Philisthaeae? Numquid ultionem vos reddetis mihi?
Et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam ultionem vestram
super caput vestrum. 5 Argentum enim meum et aurum tulistis et
pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra. 6 Et filios Iudae
et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos
de finibus suis. 7 Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis
eos, et reddam ultionem vestram in caput vestrum. 8 Et vendam
filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt
eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est. 9 Clamate hoc
in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant,
ascendant omnes viri bellatores. 10 Concidite vomeres vestros in
gladios et falces vestras in lanceas; infirmus dicat: Fortis
ego sum . 11 Erumpite et venite, omnes gentes de circuitu, et
congregamini ibi! Deduc, Domine, robustos tuos! 12 Consurgant et
ascendant gentes in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut
iudicem omnes gentes in circuitu. 13 Mittite falces, quoniam
maturavit messis; venite et premite, quia plenum est
torcular: exuberant torcularia, quia magna est malitia eorum. 14
Populi, populi in valle Decisionis, quia iuxta est dies Domini in
valle Decisionis. 15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae
retraxerunt splendorem suum. 16 Et Dominus de Sion rugiet et de
Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus
refugium populo suo et fortitudo filiis Israel. 17 Et scietis quia
ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit
Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam
amplius. 18 Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et
colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons
de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim. 19 Aegyptus
in desolationem erit, et Idumaea in desertum desolationis, pro eo
quod inique egerint in filios Iudae et effuderint sanguinem innocentem
in terra eorum. 20 Et Iuda in aeternum habitabitur, et Ierusalem in
generationem et generationem; 21 et vindicabo sanguinem eorum, quem non
relinquam impunitum; et Dominus commoratur in Sion.
|